PANORMIA vel PANNOMIA

PANORMIA vel PANNOMIA
PANORMIA, vel PANNOMIA
quarum priore voce utitur plerumque Anton. Augustinus in emend. Grat. aliis melius vocantibus Pannomiam, ex πᾶν et νόμος. nomen libri est, quem Ivoni Carnutensi nonnulli eunt adscriptum, Ballarminô id ex eo refellente, quod multa l. 8. sint decreta ex Innocentio II. et ex historia Sigeberti, qui Ivone posteriores fuerunt. Vocari tamen idem Ivonis ait, quia ex Decreto Ivonis maxima ex parte sit desumptum, sitque quasi eius compendium, Vide eum l. de Script. Eccl. Pancirollus ergo de claris LL. Interpp. l. 3. c. 1. p. 403. auctorem libri facit Ugonem Catalaunum, non diu post editum opus Ivonis, illud contrahentem: Post Isidorum, inquiens, Burchardus Wormatiensis Episcopus rudem indigestamque illius Decreti molem methodice ordinavit ac primum ius Pontificium in sua loca distinctum 20. libris complexus est, qui ob longae lectionis taedium intermissi brevi interiêre. Nam quae eius nomine circumfertur Epitome, plures quidem libellos, sed vix iusti operis sextam partem continet. Cum vero novis exsortis sectis etiam Berengarius in S. Eucharistiam blasphemus exstitisset, Ivo----post annos 9. quam Burcardus scripsit, praeter alia opuscula, amplissimum Decretorum volumen decem et septem libris distinctum concinnavit, in quo Burchardum omnino secutus verbis, aut ordine parum ab eo secessit. Quasdam tamen veterum Scriptorum sententias, adversus Ecclesiae turbatores et multa ex Iure nostro Civili testimonia adiecit, quae ille, velut parum suo instituto necessaria, omiserat, vel quod iuribus Romanis nondum apparentibus Caroli M. taentum leges, vulgo Capitula vocata, frequentabantur; numquam enim iuris Civilis et bis tantum Codicis Theodosiani meminit. Coeterum Ivonis opus cum alia et ipsus etiam Isidori Decreta magnitudine superaret; Ugo Catalaunus, non multo post quam scriptum est, in compendium redegit, ac Pannormiam sive Summam Decretorum Ivonis nuncupavit. Ea, etsi tota mendis et erroribus scatebat, adiutus Gratianus plura inde et ex Burchardi Epitome excerpsit, autographi enim texturam aut Burchardi numquam meminisse videtur, cum errores in compendiis inventos in suum opus transtulit. Et postea c. 3. Coeterum Burchardi et Ivonis Decretis, ob librorum magnitudinem, neglectis, eorum tantum compendia, quorum meminimus, legebantur in usuque erant. Edidit autem Decretum Ivonis Lovanii saeculô praeteritô anno 61. Iohannes Molynaeus; Pannomia vero prodiit Basileae A. C. 1499. Opera Ivonis omnia postea edita sunt Parisiis A. C. 1647. Sed conspurcata est utraque Collectio, et Decretum et Pannomia, quisquiliis et fictis aut suppositiis Isidori Mercatoris Decretalibus, item multis aliis fictis et suppositiis Decretis: quorum bene longum et accuratum catalogum contextum vide, apud Blondellum in Pseudo-Isidoro vapulante c. 18. p. 100. et seqq. Gerh. von Mastricht Histor. Iur. Ecclesiastici §. 267.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”